- ATTHIS
- ATTHISCranai filia, quae et Attica, a qua regio eiusdem nominis dicta, cum prius Actica diceretur, sive ab Actaeo Rege, ut Lycophroni et Phavorino placet, sive ab Α᾿κτὴ litus, quod ea regio magna ex parte litoralis sit. Atthis etiam insul. ubi Telamon habitavit. Apollonius Argonaut l. 1.---- Τελαμὼν μὲν εν Α᾿τθίδι νάςςατο νίσῳQuin et Atthis Poetis luscinia dicitur, in quo fit allusio ad fabulam, qua Philomela, Pandionis Atheniensium Regis filia, in hanc avem dicitur transformata. Martial. l. 1. Epigr. v. 9.Sic ubi multisonâ fervet sacer Atthide lucus.Item Atthis, Historia rerum Atticarum. Strab. l. 5. Οἱ την` Α᾿τθίδα συγγρἀψαντες. Eam autem multi sctipserunt, ut Philochorus, quem laudant Diowys. et Athenaeus. Androtion, quem Pausanias. l. 1. Hellanici etiam Α᾿τθίδα citari video a Grammaticis. Citatur et Amelesagorae Atthis. Casaubon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.